ACTA

HORTI PETROPOLITANL

TOMUS XI.

TpyjH

HMIIEPATOPCKArO

C-IIETEPByPrCKArO EOTAHHHECKArO CAIA.

TOMi XI.

c.-nETEPByprt.

,Ho3BOJieHO n,eH3ypoio. C.-IIeTepdypn,, 8

ACTA

HORTI PETROPOLITANI.

TOMUS XI.

FASCICULUS 1

TpyflH

HMnEPATOPCKArO

c.-nETEPByprcKAro vnmmm caia.

TOM'S XI.

BBinycET, i.

ACTA

HORTI PETROPOLITANL

TOMUS XI.

FASCICULUS I.

TpyflH

HMIIEPATOPCKArO

c-nETEPByprcKAro botakhheckato cam.

TOJVTL XI.

BHnicK'B i.

CO^EP/KAHIE: C. J. Maximowicz, Plantae chinenses Potaninianae nee non Piasezkianae. C. Winkler, Plantae turcomanicae a Kadde, Walter, Antonow

Decas sexta compositarum novarum Turkestaniae nee

C.-EETEPByPFB.

I'UM'AE CHINEN8R8

POTANINIANAE

NEC NON

PIASEZKIANAE.

ELABOKAVIT

C. J. MAXIMOWICZ.

PLANTAE CHINENSES

POTANINIANAE

PIASEZKIANAE.

Elaboravit C. J. Maximowicz.

Clarissiraus vir Gr. N. Potanin, geographiae et ethnographiae cultor indefessus atque animalium plantarumque collector assiduus, qui iterum ac saepius lierbario horti Imperialis botanici Petropolitani collections pretiosas plantarum e montibus Altai et Songariae ros- sicae, praesertim vero e plagis borealibus Mongoliae nee non Turke- staniae sinensis largitus erat, annis 1884 1^86 pe'-egrinationes suseepit ad Mongoliam australem atque Chmam borealem et occi- dentalem investigandas. Chinae urbem Tientsin initio anni 1884 adiens, iter fecit per provincias Tshili et Shansi, turn Mongoliam intrans regionem Ordos dictam et planitiem hucusque a nullo collec- tore perscrutatarn circa oppidura Kuku-hoto extensam exploravit. Post hiemeni boreali parte provinciae Kansu transactam, vere 1885 in ejusdem provinciae regionem occidentalem Amdo dictam, eundem igitur tractum alte alpinum tanto cum successu ab optimo divo Przewalski perscrutatum, se contulit, aestate ejusdem provinciae zonam mediam montosam ex ipsius verbis transitum a Tibetia versus Chinam demissiorem formantem, nee non provinciae Sze-Tschuan partem borealem usque ad urbem Sung-pan peragravit, autumno

Tpy«H BoiaH. Casa. XI. (1) 1

2 C. J. Maximowicz,

vero eodem fere itinere rediens iterum septentrionali Kansu hiber- navit. Anno 1 886 denique per Mongoliae tractus nondum cognitos secus fl. Yedsin sitos atque per loca montosa Han-hai dicta iter peragens, Sibiriam scil. Kiachtam redux. stupendam messem plan- tarura non solum phanerogamarum, verum etiam cryptogamarum, praesertim lichenum et fungorum, quas per tres annos sedulo colle- gerat, item horto petropolitano dono obtulit mihique ad elaborandum tradidit.

Brevi ante tempore enumerationem Thalamiflorarum et Disci- florarum ex ultimo itinere Przewalskii ad finem perduxeram et in lucem edere in mente habebam. Allata nunc nova supellectili Pota- niniana facere non potui, quin plantas ejus mongolicas et tanguticas (i. e. e prov. Amdo ortas) enumerationibus istis intercalarem.

Supersunt tamen plantae numerosissimae eaeque permagni mo- menti e China propria a collectore nostro allatae, quas aequo passu ac ante memoratas elaborare mihi in animo est et quarum particulam primam nunc absolutam paginis iusequentibus lectori benevolo offero. Continuabitur haec enumeratio uno tempore cum iis quae plantas Asiae centralis tractant, ita ut hujus operis fasciculi sequentes simul cum istis, si vita suppetet, prodituri sint.

Itaqne hoc loco enumerantur plantae a cl. v. Potanin in Chinae provinciis Tshili, Shansi (unde nunc primum ni fallor collectiones plantarum reportantur), media regione Kansu et parte finitima sep- tentrionali Sze-Tschuan decerptae.

Quibus accedunt perpaucae a Potanini socio cl. viro Bere- sowski, zoologo praestantissimo, in orientaliori parte Kansu inven- tae, in eadem igitur regione quam a, 1875 jam perlustraverat vir ' meritissimus Dr. P. J. Piasezki. Quum plantas Beresowskii utique meae enumerationi includere necesse sit, turn demum opus plenius fore censeo si Piasezkii stirpes quoque recipiam. Verum est, plantas ab hoc viro collectas jam semel enumeratas esse ad cal- cem operis ejus rossice conscripti HyreiuecTBie no KHTaro bt, 1874— 1875 rr. (1880) pag. 1112-1122. Sed enumeratio haec vix cui- quam sufificere poterit, quia tantum nomina nuda eaque saepius sola

PLANTAE (II1XE.NSES. 3

generica continet atque plantas non ordine systeraatico sed chrono- logico uti collectae erant dispositas. Rite elaboratae sed non publi- catae sunt tantum Thalamiflorae cum Discifloris et praeterea stirpes novae nonnullae ex aliis familiis, quas olim in „M61anges biologiques" descripsi.

Quo consilio capto, e re fore censeo rationem itineris Piasezkii paucis verbis in memoriam revocare.

Dr. P. J. Piasezki a. 1S75 ex urbe Hankau ad fl. Yang-tze sita egressus, continentibus itineribus ac ingenti cum celeritate per provincias Hupeh, Shensi, Kansu et Mongoliam Sibiriam pervenit et berbarimn attulit fragmentarium id quidem et incompletum, atta- raen non sine quibusdam magni momenti novitiis. Nunc simul cum Potaninianis publicatum utilissimum erit supplementum ad floram Chinae propriae cum finitima tibetica comparandam.

Plantae quas enumerare suscipio non omnes aequalis pretii sane habendae. Ita illae e prov. Tshili non multum addunt ad floram jam sat bene exploratam ditionis pekinensis, illae e Shansi etiamsi majoris momenti sint quippe quae e regione incognita proveniant, tamen partim floram pekinensem partim vero mongolicam reiterant. Ditissima vero atque gravissima supellex praesto est e Kansu et Sze-tschuan, novitiis numerosis abundaus.

Minim fortasse et vix credibile videbitur, novi aliquid nos pro- ferre posse, quum tanta copia novitiarum etiam recentissimo tempore e China praecipue occidentali innotuerit. Collectores ingenio acutis- simi patres reverendi David et Delavay in prov. Shensi, Sze- tschuan et Yunnan, Dr. Henry et Faber in Hupeh et Sze-tschuan, am. b. Dr. Hance cujus erga floram sinicam merita vix unquam delebit oblivio, et indefessus cl. Ford in prov. Kwantung, Formosa alibique in austroorientalibus partibus imperii tantam copiam forma- rum novarum nobis praebiiernut, ut vix aliquid novi exspectari possit e regionibus septentrionalibns asperiore sub coelo sitis, quarum divi- tias jam a Przewalskio nostro exhaustas esse credas. Nihilominus collectio Potanini seriem iiuviTiaruni h.-md narvam 1

agisque apertum fieri videtur, unamqu

,t. Mairis Sinarum

4 C. J. Maximowicz, Plantae

suo proprio charactere excellere. Austroorientalis regio alit novos typos genericos non paucos speciesque ad calidas regiones adpropin- quantes. Yunnan autem quum genera aliunde non nota haud ita inulta praebeat, mirum quantum ea genera plantarum innuraeris novis speciebus adauxit, quorum permultas formas jam Himalaya praebebat, sicut Rhododendron, Primula, Gentiana, Cyananthus aliaque. Hupeh nee non Sze tschuan formarum mere sinensium cy- clum multo pleniorem reddunt, sed eae quoque sicut Yunnan divi- tiores specierum quam generum novorum evadunt. His omnibus nostra regio id novi addidit quod formas zonae subalpinae tempe- ratae sylvestris e China nondum satis notas primum protulit, quas maximo usui fore ad adornandos hortos Europae mediae pro certo praedici potest.

Ipsum hoc opus quum pro supplement*) solum habeam enumera- tionis plantarum totius imperii sinensis, quae nunc auctoribus For- bes et Hemsley sub prelo est, non opus esse mini videtur, plenain synonymiam atque distributionem geographicam uniuscujusque spe- ciei afferre, sed satis habui opera principalia vel recentissimo tempore promulgata ad floram Sinae et vicinarum regionum spectantia respi- cere, atque eos locos tantum adscribere ubi quaeque species nostris collectori bus sese obtulit.

Ubicunque teuipus notatur quo quaeque planta inventa sit, gre- goriaDum calendarium intelligenduin esse moneo.

DICOTYLEDONEAE.

THALAMIFLORAE.

RANUNCULACEAE.

Clematis L.

1. CI. fruticosa Turcz. var. lobata Maxim. Enura. Mongol, n. 3. C. fruticosa Franch. PL David. I, 12. (e Sartchy).

Shansi: inter vicos Gao-fan-yao-dsa et Ssi-kou-men, 15 Jul. '84 vix flor., Kansu: vico Lidshapu, 19 Jun. '85 flor.

2. CI. nannophylla Maxim, in Mel biol. IX, 707. FL Tan-

Var. foliosa: rami graciliores, folia internodia superan- tia herbacea sub-4-jugo-pinnatipartita laciniis axi propioribus basi 1— 2-jugo pinnatipartitis, flores apice ramorum 1 3, sepala latius elliptica subito apiculata.

Kansu: valle fl. Lipagu, 18 Septembris '85 flor. Frutex spitha- maeus v. pedaJis. Folia 4 : 2 cm. laciniis 1 1,5 mm. latis. Sepala 15:7 mm.

Videtur forma climate hnmidiore regionis magis demissae orta.

3. CI. Orientalis L. var. intricata Maxim, in M61. biol. IX, 583. FL Tangut. n. 4. Enura. Mongol, n. 5. Forbes et Hemsl. Enum. Chin. 6. n. 22 in Journ. linn. soc. XXIII.

6 C. J. Maximowicz,

Tshili: latere orientali trajectus Pan-shan-tshan, 6 Junii '84 juven. Shansi: pede australi jugi Man-tou, ad septentrionem a Tai-dshou, praeruptis limosis, 1 7 Junii flor., montes inter Gao-fan- yao-dsa et Si-kou-men, in rupibus et solo li'moso, 5 Juli fl., montes Huan-hua-shan, 1 Juli '84 flor.

Var. akebioides: segmenta foliorum tenuiorum obtusa saepissime crenata (ilia Akebiae lobatae in mentem vocantia), pedi- celli tenuiores folio duplo saltern breviores terni pedunculo axillari brevissimo bracteato insidentes, bracteae segmenta foliorum aemulan- tes, flores ininores var. vulgaris.

Kansu: valle fl. Heiho, 22 Julii '85 flor.

4. CI. Obscura. (Sect. 1. Flammula Div. 1. Maxim, in M61. biol. IX, 581.) Glabra v. ad ramos pilosula innovationibus elonga- tis basi perulatis, petiolis scandens, foliis pinuatisectis segmentis petiolnlatis 1— 3-jugis basi trinerviis integris v. uonnullis omni- busve tri-lobis -partitis -sectisve a lanceolato acuminato cum apiculo obliquo v. linearilanceolato in ovatum obtusum basi rotundatum v. cordatum ludentibus in sicco nigrescentibus; pedunculis axillari- bua brevibus bracteatis 3-floris, pedicellis elongatis firmis folia aequantibus v. superantibus; sepalis lanceolatis patentibus margine tomentellis, antheris breve apiculatis filamenta glabra excedentibus, caudis plumosis parte stigmatosa filiformi glabris.

Kansu: valle fl. Poiho, infra vicum Terga, 12 Julii fl. et Rasa, 11 Jul. fl., oppido Nan-ping, 19 Jul. '85 flor.

Ramis basi perulatis a CI. cJiinensi Retz. et Gl. Pieroti Miq. (a Kuntzeo perperara inter perulatas posita) distinguenda, sepalis latioribus et majoribus ab utraque diversa, antheris elongatis cum GL chinensi et GL uncinata Champ. (Kvvangtung, Ford; Hupeh, Dr. Henry) conveniens, cauie vix interdum piloso foliis glabris floreque majore a CI. puberula Hook. f. et Th. (mihi ignota) distin- cta, quae ultima aeque ae Gl. chinensis et CI. uncinata praeterea inflorescentiis paniculatis abhorrent.

Specc. paucissima quadam statione lecta inter se satis diversa:

(6)

PLANTAE CHIXEXSES. 7

alterura segmentis simplicibus ovatis et cordatis 20: 10 ram. cum petiolo 5 mm., alterum segmentis lanceolatis passim trilobis 2,5:1 cm. et trisectis his imo utrinque Binuatim bi-tri-dentatis, tertium segmentis plurirais trisectis linearilanceolatis integris 5:1 cm. Sed flores identici sepalis albis 20 : 6 mm. stamina nume- rosa fere 3-plo superantibus. Bracteae foliiformes 3-sectae v. ad seg- mentum 1 reductae.

5. CI. lasiandra Maxim, in Mel. biol, IX, 586. Franch. Savat. Enum. pi. japon. II, 262.

Kansu: latere australi trajectus Fyn-shan-ling, 9 Septbr. '85 fructif.

Foliis paulo minus membranaceis subtus pallidioribus, sepalis in sicco fuscescentibus nee albidis a planta japonica tantum distincta.

6. CI. dasyandra. (Sect. Flammula divis. 1.) Glabra innova-

tionibus elongatis basi perulatis petiolis scandens, foliis inferioribus trisectis reliquis pinnatisectis segmentis petiolulatis membranaceis e basi subtriplinervia rotundata ellipticis v. ovatis acutis parce in- cisoserratis, pedunculis axillaribus gracilibus 1-floris supra medium foliaceobracteatis; flore nutante, sepalis campanulatoconniventibus oblongoelliptieis obtusis erectis utrinque dense tomentosis, filamentis anther! latioribus dorso versus apicem cum connectivo villosis, an- theris brevibus intrusis; caudis plumosis, carpellis glabriusculis.

Kansu: ad fl. Lumbu prope vicum Terga, 11 Julii '85 flor.

Praecedenti proxima. quae differt innovationibus eperulatis, foliis bis trisectis segmentis argute serratis, pedunculis saepe trifloris, se- palis apice revoluto acutis tantum margine tomentosis, filamentis longe pilosis pilis antheram occultantibus carpellisque sericeis. CI. nutans Royle et CI. barbellata Edgew. magis distant.

Caules vetusti epidermide dilacerata patula tecti. Rami innovan- tes palmares usque pedales. Folia 6—12 cm., segmenta petiolulis 5 mm. lamina 5 : 2,5 cm. Pedunculus 4—6 cm. Bracteae mox inte- grae lanceolatae minutae (4 mm.), mox ellipticae serratae petiolatae

1 1,5 cm. Sepala 15:8 mm. stamina vix superantia. Antliera 2—3 mm.

7. CI. pogonandra. (Sect. 1. Flammula divis. I.) Ad petiolos parce pilosula ceterum glabra innovationibus elongatis basi perulatis, petiolis scandens, foliis membranaceis subtus glaucis omnibus trisectis segmentis petiolulatis ovato- v. rite lanceolatis acuminatis a basi ultra medium trinerviis integerrimis; pedunculis axillaribus nudis 1-floris gracilibus petiolum circiter aequantibus; flore nutante se- palis ovatolanceolatis acuminatis margine tomentosis, filamentis an- thera intrusa latioribus et longioribus apice et dorso antheraque vil- losis villo supra antheram eminente; caudis plumosis, carpellis glabris.

Kansu: monte Idshu-shan, 15 Julii '85 flor. nondum apertis.

Affinis CI. lasiandrae m., quae tamen jam segmentis haud in- tegris inferioribus bis trisectis pedunculisque bracteatis 1— 3-floris valde distat. Etiam CI. japonicam Thunb. in mentem vocat, qua- cum pedunculis nudis consentit, at innovationibus elongatis differt. Ob alabastra nondum rupta incertum est, an sepala tandem erecta erunt vel patentia.

Pars caulis vetusti speciminis unius decerpti tenuis spithamaea cum foliorum paribus 2 et ex axilla innovationibus singulis bipeda- libus. Folia caulis vetusti reliquis firmiora breviusque petiolata pe- tiolis crassioribus 15 25 ram. segmentis 30: 10 20 mm. Folia inuovationum petiolis usque 4 cm. petiolulis ad 10 mm., segmentis ad 65 : 25 mm. Pedunculi usque 55 mm. Sepala quatuor 15:7 mm. Stamina 11 mm., anthera 4 mm.

8. CI. brevicaudata DC. Forbes et Hemsl. 1. c. 3 n. 8. Franch.Pl.David.I, 14. Maxim. FLTangut. n.5. Enum. Mongol. n. 6.

Kansu: trajectu 8890 p. s. in. inter vicos Mor-ping et Wu-ping, 3 Julii fl. incip., ad fl. Peishui, 19 Jnnii c. alab., vico Tshagon, 9 Jul. fl., ad fl. Poiho, 12 Jul. '85 c. alab. E prov. Shensi attulit sterilem Dr. Piasezki, a. '75.

Var. tenuisepala: segmenta utrinque 1— 3-dentata v. pas- sim integra, sepala utrinque glabrata membranacea marline convo- luta fere duplo longiora usque 15 mm. longa.

Kansu: latere australi trajectus Fyn-shan-ling, 9 Septbr. '85 flor., spec. 1.

9. CI. grata Wall. PL as. rar. I, t. 98. Hook. f. pi. Brit. Ind. I, 3. Forbes et Hemsl. 1. c. 3 n. 12. Franch. PL Delav. I, 4.

Sze-tschuan: valle fl. Tundsha-ho prope vicum Tshulobar, 31 Aug. frf., ad vicum Kao-tsen, 29 Aug. '85 frf. Shensi: lusus fl. majore(Piasezki, 1875). Hupek: ditione Itshang et Patung (Dr. Henry!), Formosa (Oldham!)

10. CI. Gouriana Roxb. FL Ind. II, 670. Hook. f. Fl. Brit. Ind. I, 4.

Kansu: vico Pi-kua, 5 Septbr. fl., valle fl. Poiho infra vicum Terga, 12 Julii 85 fl. Hupeh (Dr. Henry!)

Exempla priora foliis cordatis lucidis, floribus parvis typicis, po- sterius (e Terga) foliis supra opacis, floribus paulo majoribus.

11. CI. Potanini. (Sect. 2. ViticeUa Maxim, in Mel. biol. IX, 59S). Ramis foliisque utrinque pilosulis, innovationibus elongatis v. longissimis basi perulatis, petiolis scandens, foliis paucis basalibus tri- reliquis pinnati-sectis segmentis 3-sectis rarius 3-partitis utrius- que ordinis petiolulatis v. secimdi ordinis sessilibus ovatis acuminata's incisoserratis v. praeterea subtrilobis; pedunculis axillaribus elon- gatis medio minute bracteatis 1 3-floris, pedicellis elongatis folia subaequantibus; floribus erectis (albis?) sepalis 6 patentibus mem- branaceis extus puberulis rotundatoobovatis stamina glabra plus duplo superantibus, filamentis anthera brevi angustioribus; caudis basi excepta plumosis, carpellis orbiculatis subito acuminatis glabris.

Kansu: inter pagos Mor-ping et Wu-ping, 4 Julii flor., monte Itshu-shan, 15 Jul. flor. Sze-tschuan: valle fl. Heiho prope custo- dium Tama, 24 Julii '85 fl. fr. immat.

Habitus CI. Viticellae L., sed caudae plumosae et folia diversis- sima.

Caulis vetustus epidermide in fibras soluta horridus. Innova- tiones spithamaeae usque bipedales. Folia infima trisecta cum pe- tiolo 5:4 em., innovationum usque 15:9 cm., in his juga 2, pe- tioluli primarii ad 15 mm., secundarii ad 5 mm. Segmenta ultima 20:10 usque 40:25 mm. Pedunculi sub anthesi 7 9 cm., in fructu 8 20 cm. Flos diametro 45 mm. Sepala in alabastro invo- luta area dorsali in flore expanso a marginali non distinguenda ne- que consistentia neque colore vel rarius area media dorso versus basin leviter colorata, 23: 10 - 22 mm. Carpella numerosa nondum matura 22 mm. (cauda 20 mm.), stigma breve filiforme glabrum, carpella nunc planocompressa vix marginata lana subgilva.

12. CI. montana Ham. ex DC. Syst. I, 164. Hook. fil. Fl. Brit. Ind. I, 2. Franch. PI. Yunn. in Bull. soc. bot. Fr. XXXIII, 362. PI. Delav. I, 5.

Var. pentaphylla: Segmentum terminale trifidum triparti- tum v. trisectum. Reliqua ut in typo et pariter variat foliorum den- tibus majoribus et minoribus, foliis floribusque parvis v. magnis.

Kansu: monaster! um Dshoni 8820 p. s. in., 31 Maji flor., inter vicos Mor-ping et Wu-ping, 8890 p. s. m., 27 Junii fl., 3 Julii fr. juv., valle fl. Tao-ho prope oppidum Dsio-tsheng, 8950 p. s. m., ' 28 Maji '85 fl.

13. CI. alpina Mill. Diet. n. 9. Franch. PL David. I, 14. Forbes et Hemsl. Enum. Chin. n. 3.

Var. chinensis: folia saepius glauca, sepala acuta v. api- culata v. obtusa imo truncata.

Shansi: latere boreali montis Pei-tai, 11 Junii fl., declivitate septentrionali trajectus m. Wutai-shan, 13 Jun. fl., trajectu Yen- men-kuan in faucibus et rupibus, 18 Jun. '84 fl. deft1. Collecta fuit praeterea montibus Po-hua-shan et Siao-wu-tai-shan.

Var. macropetala Maxim. Enum. Mongol, n. 8: petala omnia vel nonnulla in sepala mutata concolora et parum breviora,

sed multo angustiora. CI. macropetala Ledob. Icon. t. 11. Franch. i. c. Forbes et Hemsl. 1. c. 5 n. 19.

Shansi: montibus argillosis prope vicuna Wu-tai, 9 Jun. '84 flor.

Exenipla nunc allata vix non ex eodem frutice sumpta flores ha- bent ab typo ad CI. macnqiftalmn transeuntes: petalo interdum 1 normali reliquis v. imo omnibus CI. alpime, ita ut tantum status luxurians duplicatus fonnae typicae censenda sit; nam rcliqua omnia identica.

Thalicteum L.

14. Th. Przewalskii Maxim, in Mel. biol. IX, 707. Fl. Tan- gut, n. 6. tab. 2. Lecoyer Monogr. in Bull. soc. bot. Belg. XXIV. 157 n. XXV t. 3 fig. 9.

Kansu: ad fl. Lumbu, 1 1 Julii defloresc.fr. immat.; See-tsckmn: vallibus fluviorum Kserntso, 6 Aug. fl. et Heiho ad custodi urn Tama, 24 Jul. '85 flor.

Planta nunc collecta mox originariae aeque robusta, mox tantum sesquipedalis. In qua posteriore et folia tantum 7 cm. longa, 7,5 cm. lata, habitu jam Th. sparsiflorum Turcz. in mentem vocantia. Rhi- zoma in his brevissimum dense fibris radicalibus nigris obsessum, latere supra basin innovans stolone subbypogaeo filuin emporeticum crasso horizontal raginis linearibus attenuatis remotis obsesso. Folia radicalia plantae juvenilis longe petiolata bis trisecta.

15. Th. foeniculaceum Bge. Forbes et Hemsl. 1. c, 8. Tshili: vico Tshun-dsa-yii solo limoso, 2 Junii '84 fl. Shensi

(Piasezki, '75).

16. Th. grandiflorum. [JMhalictrum DC.) glabrum fibris ra- dicalibus tuberosis, caule mediocri, foliis plerisque radicalibus 2 4-ternatis foliolis modicis membranaceis subtus glaucis indivisis rotundatis; floribus magnis roseis hermaphroditism antheris lineari- bus filamentis non incrassatis; capitulo fructuum globoso pisiformi denso carpellis circiter 50 subsessilibus fusiformibus longitudinaliter costatis, stylo brevi stigmate lineari.

(ii)

12 C. J. Maximo wicz,

Kansu: inter vicos Dsao-li-ping et Shun-dan-sien, 7 Septbr. '85 fl. frf.

Carpellis numerosis, flore maximo foliolisque integris ab omnibus hujus divisionis facile distinguendum.

Khizoma breve obliquum vetustum pleiocephalum, fibris radica- libus numerosis patentibus carnosis utrinque attenuatis 3 mm. usque crassis. Caulis palmaris usque sesquipedalis erectus tenuis sulcatus oligopbyllus apice tantum ramosus. Folia pleraque in rosulam appro- ximata lamina breve petiolata v. caulina superiora sessilia, basi in vaginam angustam non amplexicaulem apice in auriculas parvas ovatas integras liberas abeuntem attenuate. Petioluli foliorum radicalium primi ordinis petiolo vix, secundi ordinis segmento plus duplo brevio- res. Foliola omnia petiolulata, radicalium rotundata ovata v. termi- nalia cordata obtusissima v. apiculata opaca basi 3 5-nervia nervis mox hi reticulum densiusculum et in folio vetusto indistinctum so- lutis, 6 18 mm. longa. Folia caulina inferiora dum adsunt singula radicalibus subsimiiia, foliolis tamen jam magis ovalibus, superiora ramos fulcientia sessilia, vagina brevissima albida ovata, foliolis ovatis ellipticis v. lanceolatis acutis v. breve acuminatis, 20 mm. usque longis. Inflorescentia pauciflora e corymbis 1— 3-floris composita, quovis corymbo basi folio trisecto fulto. Pedicelli erecti florem su- perantes. Sepala 4—6 patentia 15 23 mm. longa, 8 13 mm. lata, lanceolata v. ovata acuta v. subito breve acuminata. Stamina numerosa erecta sepalis pluries breviora, filamento ochroleuco anthera flava breviore v. aequilongo. Ovaria sub anthesi erecta filamento bre- viora lanceolatolinearia stylo breviora. Carpella 3 mm. q. exc. longa brevissime stipitata utrinque attenuata teretiuscula, costis 7—8 simplicibus valde prominentibus longitudinalibus.

17. Th. petaloideum L. Franch. PI. David. I, 17. Forbes et Hemsl. 1. c. 9. Maxim. Fl. Tangut. n. 8. Enum. Mongol, n. 9.

Tshili: yalle fl. Wang-yung-h«j, 5 Junii flor. SJmnsi: vico Si- kou-men in rupibus, 5 Julii fl. incip.; montibus Huau-hua-shan, 1 Jul. '84 fl. incip. Kansu: latere australi montis Yalisan, 17 Jun.

(12)

Plant ae chixexses. 13

fl. incip.; valle fl. Poiho infra Terga, copiose, 12 Julii fl.; valle fl. Heiho, 21 Jul. 'S5 fl. ult. fr. mat. E Shensi habuinius a D-rc Piasezki 3 Junii '75 fl. fr. immat.

18. Th. tripeltatum. (Enthalirtnnn) gracile glabrum, rhizoroate brevissimo paucifibroso, caule filiformi spithamaeo v. pedali nudo

v. 1— 2-phyllo; foliis tertiatis foliolis majusculis chartaceis subtus glaucis longepetiolulatis petiolulo sat longe supra basin inserto pelta- tis rotimdatis v. ovatis obsolete trilobis et grandicrenatis; panicula nuda racemosa brevi pauciflora, pedicellis tenuibus florem paulo fac- tum 2— 3-Io superantibus, sepalis parvis obovatis ochraceis, fila- mento late clavato anthera oblonga triplo saltern latiore; carpellis 5—9 patulis stipitem 2-lo superantibus linearifasiformibus argute 1 0-costatis, stigmate sessili brevi oblongo recto.

Sze-tschuan: inter vicos Siao-pu et I-tang, 18 Aug. '85 frf. fl. ult.

Primo obtutu simillimum Th. ichangensi Lee. in Hook. Ic. t. 1765, quod tamen ex figura differt folio radicali biternato, foliolis non trilobis obtusius crenatis, filamentis anthera angustioribus, car- pellis stipitem parmn superantibus. lh. fthnucntosum m. jam magis distat.

Rhizoma piso minus e basibus vetustis petiolorum conflatum, fibris radicalibus elongatis paucis. Vaginae foliorum radicalium 1 3 obsoletae v. brevissimae membranaceae appressae mox evani- dae, foliorum caulinorum depressae nigrescentes ad auriculas re- flexas reductae v. obsoletae. Petioli foliorum radicalium laminam lVa— 3-lo superantes. Petioluli foliolorura lateralium lamina bre- viores, terminalium laminam aequantes v. superantes v. breviores. Foliola 3-nervia nervis in apicem laminae tendentibus cum 2 basa- libus accessoriis ante marginem evanidis, reticulo laxo utrinque ra aetate prominulis, 18:15 usque 35 : 30 mm. magna, crenis inae- qualibus utrinque 2 7 obtusis v. acutiusculis. Folia caulina sin- gula brevipefciolata, reliqua 1 2 subsessilia passim ad segmentum unicum reducta ramos paniculae fukientia. Pedunculi pedicellique

(13)

14 C.J. Maximowicz,

paniculae pauciflorae vaginis ovatis v. oblongis membranaceis fulti. Pedicel]! sub anthesi 3 10 mm., fructiferi 10 15 mm. Sepala rotundata ochracea vix 2 mm. Stamina sat numerosa. Filamenta alba ad apicem anthera oblonga flava % mm. longa triplo latiora usque 4 mm. longa. Carpella matura 5:0,75 mm. (stipite tenui 1 mm. q. exc.) teretia, costis prominentibus parallelis rarissime una alterave ramo obliquo cum vicina conjuncta. Stigma carpello subob- lique insidens quam in Th. ichawjensi multo minus. Semen loculum explens.

19. Th. baicalense Turcz., Maxim. Fl. Tangut. n. 7. Kansu: valle fl. Tao-ho, prope pagum Wn-tshi, 10 Junii fl.;

inter Mor-ping et Wu-ping, 28 Junii '85 deflor. fr. juv.

20. Th. Fortunei S. Moore in Journ. of bot. 1878, 130. Lecoyer 1. c. n. XXIX. Forbes et Hemsl. 1. c. 8, excl. syn. Th. pattidi Franch. Franeh. PI. Delav. I, 17.

Kansu: ad cataractas Kwan-i-tsy, in rupibus, 28 Junii flor.; infra pagum Mor-ping ad cataractam, 3 Julii fl.; prope monasterium Garni, 9 Jul. '85 fl. frf.

Radix, apud Lecoyer indescripta et fortasse nondum collecta, e rhizomate brevissimo verticali constans, fibris radicalibus tenuibus longissimis undique patentibus obsesso. In individuis vetustis rhizo- mata talia parallela plerumque emortua adsunt usque sex, omnia fibrosa. Innovations pro anno futuro prope basin rhizomatis nunc floriferi ortae. Caulis plerumque bumilis attingit tamen 2 pedes altitudine et turn ex omnibus axillis ramulos gignit patulos versus medium folio diminuto iustructos et paucifloros. Foliola vetusta sub- tus prominenter reticulata.

21. Th. uncatum. {Ev&haMctmm) gkbram datum strictmn, rhi- zomate brevi fibroso, caule folioso, vftghris mtis, Mm vulgo stipel- latis 3 4-ternatis, foliolis parvnlis rotundatis trilobis; floribus parvis hermaphroditis, antheris linearibus apiculatis, filament© parum clavato; carpellis 6 12 breve stipitatis compressis fusiformibus

Plantae

utrinque obsolete trinerviis in stylum duplo breviorem attenuatis, stigmate involuto.

Kansu: trajectu inter vicos Mor-ping et Wu-ping, 28 Junii fl. ult. fr. immat., 4 Julii '85 flor.

Statura Th. PrzeivalsUim., folia fere Th.rhynclwcarpi A.Rich., inflorescentia Th. dioici L., carpella Th. saniculaeformis DC. (Le- coyer Monogr. t. V. fig. 10.), sed stylus et carpellum in nostro nonnihil crassiora. Ob carpella sub anthesi sepala superantia ad Le- coyeri sect. 1. Macrogyna, B. Homalocarpa pertinet.

Specc. 3 collecta ultra bipedalia. Rhizoraa breve crassum, fibris radicalibus numerosis aequalibus crassiusculis. Stolones horizontales fibris radicalibus obsessi vaginis minutis fuscis lanceolatis remotis instruct!. Caulis pennam anseriuam vel corvinam crassus angulatus totus foliatus. Folia radicalia 0, caulina ima basi et inter se approxi- mata 1 3, vagiuis ovatooblongis apice brevissime obtuse auriculatis amplexicaulibus, petiolo lamina 7 11 cm. longa 8—14 cm. lata, circuitu igitur late deltoidea, breviore. Petioluli omnium ordinum segmento breviores copiose lateque stipellati, stipellis membranaceis ovatis apice saepe laceris, rarius passim obsoletis. Foliola membrana- cea laevia glabra basi rotundata v. cuneata, lateralia sessilia, fere ad medium 3- v. sub-5-loba, lobis ovatis obtusis v. apiculatis, 8 12 mm. longa, 4 10 mm. lata. Folia caulina sequentia 2 3, turn 3 jam ramos paniculae fulcientia, omnia sensim brevius petiolata et ses- silia ceterum infimis consimilia. Folia summa diminuta bracteiformia. Panicula ultraspithamaea sub anthesi contracta, turn effusa laxissima e racemis simplicibus v. basi compositis constans. Pedicelli graciles capitulo fructuum 1%— 3-lolongiorcs. Sepala anguste oblonga viridu- lodecolora trinervia 3 mm. longa. Stamina circiter 15 in vivo lila- cina, filamento 4—5 mm. longo versus apicem vix dilatato, anthera concolore breve v. longe apiculata 2 mm. longa. Carpella jam sub anthesi toto stylo sepala superantia, maturescentia inferiora patentia 7 mm. longa (stipes vix 1 mm., stylus 2 min.), 1,5 mm. lata, ipso loculo ovatolanceolato nunc compresso utroque latere longitudi- naliter 3-costato, costis parum distinctis simplicibus, stigmate se-

cus stylum decurrente, ovulo ex apice loculi pendulo nunc adhuc minuto.

22. Th. hamatum. (Euthalictrum) glabrum elatum superne pa- tule rainosum, caule folioso, vaginis seiniorbicularibus reflexis, foliis (superioribus) stipellatis biternatis foliolis magnis rotundatis trilobis, floribus hermaphroditis paucis, antheris oblongis muticis filamento sursum dilatato latioribus; carpellis 8—20 breve stipitatis teretibus fusiformibus profunde S-costatis in stylum 3— 4-lo breviorem atte- nuatis, stigmate revoluto.

Kansu: ad fl. Lumbu, 11 Juli fl. fr. juv.; Sze-tschuan: valle fl. Honton infra vicura Sanshei, 13 Aug. '85 frf.

Praecedenti proximum.

Sumraitates 2 collectae 1%-pedales e parte caulis etramis ternis iteratim inramos 2—3 divisis constantes. Folia quae adsunt brevis- sime petiolata vel subsessilia, ad petioli basin vagina fusca v. atra brevissima semirotunda saepius disrupta arete reflexa instructa, ambitu deltoidea, majora 13 cm. longa, 16 cm. lata, ad omnes fureas sti- pellis patentibus rotundatis v. ovatis distinctissimis fuscis instructa- foliolis omnibus petiolulatis membranaceis laevibus subtus pallidiori- bus, terminalibua basi cordatis, lateralibus v. passim omnibus rotun- datis 10—35 mm. longis aclatis. Folia summa paniculae ramos ful- cientia ternata v. simplicia, bractealia, sum mis exceptis. praeter vagi- nam ovatam lamina minuta lanceolata instructa. Panicula ampla laxi- flora, fructifera subsquarrosa. Pedicelli 2—4 cm. stricti. Sepala jam decidua. Stamina ultra 40 5 mm. (antherae 0,5 mm.) longa. Car- pella sub anthesi 3 mm. erectopatula, stylo loculum aequante, loculo stipitem duplo saltern superante, fere matura in globum disposita, 7 8 mm. longa (stipes tenuis 1 mm. non attingens, loculus 5—6 mm. longus, 2 mm. latus, stylus 1,5—2 mm.) ipso loculo ovato- lanceolato. Semen oblongum loculum explens 3 : 1 mm.magnum.

23. Th. oligandrum. {Euthalictrum DC, longistaminea, a. cla- viformia Lecoyer Monogr.) gracile glabrum, rhizomate brevi fibris radicalibus longissimis dense fibrillosis numerosis; caule spithamaeo

Pl.AXTAE nilXFASES. 17

usque sesquipedali flexuoso; foliis exstipellatis triternatis, foliolis membranaceis mediocribus laevibus rotundatis v. basi cuneatis antice breve trilobis et paucicrenatis; panicula nuda elongata laxiflora, flori- bus rainutis flavescentibus $ ; staminibus 3 7 filamentis subclava- tis anthera ovatooblonga angustioribus; stigmate revoluto subsessili; carpellis 5—8 parvis patentibus v. reflexis stipite tenui subbrevio- ribus fusiformibus 8-costatis.

Saetschuan: valle fl. Heiho, 24 Julii '86 frf. fl. ult.

Statura foliisque Th. Fortunei subsimile, prope Th. clavatum DC. ponendnm, quod tamen valde differt foliolis majoribus subtus glaucis, panicula brevi, floribus albis, stamiuibus nuraerosis, filamen- tis late clavatis, carpellis duplo majoribus tenue costatis, stigmate recto brevissimo.

Exempla lecta tria: spithamaeum 3-phyllum 4-florum, pedale 4- pbyllum 9-florum et ultra lV2-pedale 7-phyllum multiflorum. Fibrae radicales nigrescentes. Folia ad ipsam basin caulis 1 2, petiolo la- mina breviore basi in vaginam castaneam ovatam apice brevissime auriculatam subintegram dilatato, lamina ad 10 cm. longa, 14 cm. lata. Foliola lateralia sessilia, terminalia petiolulata, usque 15 mm. lata et longa, lobis crenisque paucis obtusis v. brevissime apiculatis. Folia subsequentia nunc descripta aemulantia, sed vaginae pallidae breves auriculis amplis ovatis margine laceris erectis, caulina supe- riora ramos paniculae ferentia brevissime petiolata. Panicula e ramis paucifloris laxis. Bracteae trisectae v. simplices lineares, tunc brevis- simae. Pedicelli florem duplo saltern, capitulum fructiferum usque triplo superantes, sub anthesi erectopatuli dein fere patentes tenues recti. Sepala obovata 1,5 mm. longa. Stamina sepala duplo superantia. Anthera ochroleuca virginea ovatooblonga, 0,5 mm. longa. Carpella sub anthesi erecta conniventia stipitem multo excedentia stigmatibus e sepalis exsertis, matura stipite 2 mm. fere 3 mm., loculo 2 mm. longo, 0,75 mm. lato tereti, costis simplicibus prominentibus. Semen loculum explens.

24. Th. uncinulatum F ranch. PI. David. II, in Nouv. Arch, du Mus.2 s6r. VIII, 187. Lecoyer Monogr. n. XXXIV.

Tpyjn Botsh. CaSa. XI. (17) 2

18 C. J. Maximowicz,

Kansu: ad fl. Dshombunon, prope montein Tshagola, 10 Julii '85 flor. Spec. 1. lectuin.

Sat bene quadrat in descriptiones autorum, sed foliola subtus pilis glandulosis nee siinplicibus adspersa et carpella sub anthesi pilis paucis teneris pluricellularibus ornata. Exempla authentica compa- rare non contigit.

25. Th. robustum. (Euthalidrum) totnm praesertim superne puberulum elatum ramosura, rhizomate . . . . , foliis radicalibus.... , caule sulcato inferne glabrato, foliis caulinis brevissime petiolatis summis sessilibus, vagina brevissiina auricula majuscula semirotunda v. superiorum ovata reflexa, foliis exstipellatis ter trisectis foliolis omnibus petiolulatis chartaceis superne vix scaberulis subtus pallidio- ribus prominenter reticulatis puberulis magnis e basi cordata v. ro- tundata ovatis acuminatis v. summis lanceolatis basi excepta inae- qualiter incisoserratis obtusis cum apiculo acutisve; paniculis apice ramorum brevibus corymbosis nudis densiusculis, pedicellis crassius- culis flore fructuque parum longioribus, sepalis ovalibus brunneis, sta- minibus circiter 30filamento clavato anthera oblongaangustiore;car- pellis 8—15 sessilibus parvis lanceolatis incurvis scabropuberulis 8-costatis in stylum triplo breviorem attenuatis stigmate revoluto v. recurvo oblongo.

Kansu: oppido Nan-ping, 16 Julii deflorescens; Ssetschuan: ad fl. Honton supra vicum Shidshapu, 15 Aug. '85 fr. nond. mat.

Th. scabrifolio Franch. PI. Yunn. 1. c. 369. proximum, quod tamen jam filamentis anthera multo latioribus, foliis bis trisectis, foliolis rotundatis subtus albidoglaucis ex descriptione satis diver- sum videtur.

Summitates lectae sesquipedales foliis 3 majoribus et 1 —3 flo- ralibus instructae. Caulis 3 mm. crassus. Folium maximum 20 cm. longum segmentis primariis lateralibus 15 cm. longis, ciremtu del- toideum, petiolulis crassiusculis, foliola maxima 7:4 cm. tri- sub- 5-nervia copioseque venosa, serraturis utrinque 3—7. Kami e quavis axilla pedales v. spithamaei 1— 3-phylli, foliis summis pedunculos

Plantae chinexses. 19

ferentibus trisectis usque simplicibus. Peduuculi 3 4 cm. racemis 3— 5-floris obsessi, pedicellis bractea lineari foliaeea breviore suf- fultis. Sepala 2 q. exc. mm. Stamina 5 mm., autherae 1 mm. Car- pella 3 mm. longa, 0,5 mm. lata, teretiuscula costis crassis sim- plicibus.

Th. hamatum, uncatum, robustum ad mentem Lecoyeri ob ovaria sepala superantia ad ejus Macrogyna ducenda essent, sed flo- res hermaphroditi et filamenta clavata melius positionem inter ejus claviformia suadent, quae jampridem in Asia orientali numerosae nunc profecto copiosae evadunt.

26. Th. alpinum L. Franch. in Bull. soc. bot. de Fr. XXXII, 4. PL Delav. I, 14. Forbes et Hemsl. 1. c. 8. Maxim. Fl. Tangut. n. 12. Enum. Mongol, n. 10.

Kansu: valle fl. Tao-ho, 28 Maji '85 flor.

27. Th. minus L. Forbes et Hemsl. 1. c. 8 n. 5. Maxim. Fl. Tangut. n. 10. Enum. Mongol, n. 12.

Kansu: circa monaster. Dshoni, 6 Junii '85 fl. incip. spec. 1. Ad formam elatam stipellatam pertinet.

28. A. Pulsatilla L. (,

n. 18. Enum. Mongol, n. 2 Shami: trajectu Yen-i trionem spectantibus, 18 Junii '84 frf.

29. A. chinensis Bge. Maxim. FL As. or. fragm. in Bull. Mosc. 1879, 3. Franch. PL David. I, 17. Forbes et Hemsl. 1. c. 10.

Shantung: urbe Tshifu, in limosis, 1 Apr. fl.; Tshili: trajectu Pan-shan-tshen septentrionem versus, 6 Junii '84 fr. fere del. Shensi: ad fl. Han infra urbem Han-tshung-fu, 20 April. '75 frf. (Dr. Piasezki).

(19) 2*

Anemone

L.

(y.. (jrnaina Rgl.) M 20.

axim.

Fl.

Tangut.

-meu-kuan

lateribus

gnimii

3 septen-

20 C. J. Maximowicz,

30. A. japonica Sieb. Zucc. Forbes et Hemsl. 1. c. 11.

Var. elegans Franch. PJ. Yunn. 1. c. 364. PI. Delav. I, 7. A. elegans Decne. in Rev. hortic. 1852, 41, t. 3.

Szetschuan: ad fl. Honton, 16 Aug. '85 fl.; Hupeh: ad Itshang (Dr. Henry! s. n. var. parviflorae, sed in nostris flos typico aequi- magnus).

Var. tomentosa Maxim. Fl. Tangui n. 14. folia subtus niveotomentosa maxima, flos ut in praecedente varietate.

Kansu: latere australi montis Yalisan, 17 Junii c. alab.; valle fl. Dshorni ad vicum Tshagon, 9 Jul. fl. pr.; descensu m. Tsha- gola, 11 Julii et valle fl. Poiho, 12 Julii fl. iucip.; oppido Nan-ping, 19 Jul. fl.; valle fl. Heiho ad pagum Yung -hoa-tang, 22 Jul. fl. (ro- seis); latere australi trajectus Fyn-shan-ling, 9 Septbr. fr. immat. Szetschuan: ad fl. Honton, 13 Aug. '85 flor. —A Dre Piasezki primum a, '75 in prov. Kansu parte orientali nee non in prov. Shensi detecta, turn a Przewalskio parte occidentali inventa.

Pulcherrimae plantae descriptionem fusiorem conferas in fl. Tangut.

31. A. exigua Maxim, in Mel. biol. IX, 708. Fl. Tangut. n. 17. tab. 2.

Kansu: valle fl. Tao-ho circa monaster. Dshoni, 31 Maji fl. incip., 6 Junii '85 fl. plene evoluto.

32. A. obtusiloba Don var. (A. micrantha Kl.) Franch. PL Yunn. 365. PL Delavay, 8. Maxim. Fl. Tangut. n. 15.

incip.;

Kansu: monaster. Dshoni, 8 Junii, fl. lilacino; valle fl. Tao-ho, 28 Maji '85 fl. albo.

33. A. coelestina Franch. in Bull. soc. bot, Fr. XXXII, 4. PL Yunn. 1. c. 365. PL Delav. I, 8.

Szetschuan: fontes fl. Atu-Lunwa, 9 Aug. '85 fl. Yunnan (Delavay!)

34. A. rivularis Ham. Franch. PL David. I, 18. PL Delav. I, 10. Maxim. Fl. Tangut. n. 13. Enum. Mongol, n. 18.

(20)

Pl.WTAK I'HIXEXSES. 21

Kansu: ad fl. Tslriloku vico Tang-tshang, 18 Jun. fl. (cum var. sequente); inter Mor-ping et Wu-ping, 4 Jul. '85 fl.

Var. A. barbulata Turcz. Forbes etHemsl. I.e. 10.

Tshili: latere oriental) trajectus Pan-shan-tshcn, 6 Junii flor.; Shansi: declivitatibus humosis prope vicum Si-kou-raen, 5 Julii '84 flor.; Kansu: ad fl. Tao-ho, 11 Jun. fl. incip., ad fl. Tshi- loku, 18 Junii fl. (cum typo); valle fl. Peishui ad vicum Li-dslia-pu, 19 Junii fl. defl.; monte Idshushan copiosa in regione sylvestri, sed non supra earn, 16 Julii fl. Szdschuan: oppido Sung-pan (Tshan-la), 27 Julii defl. fr. immat,; valle fl. Honton, 12 Aug. '85 frf. flore phyllomanico.

35. A. gelida. (Sect, IV. HomoJocarpus DC.) rhizomate brevis- simo crasso praeraorso, foliis radicalisms pluribus ambitu late delto- ideis, primordialibus trisectis segmento quodum tripartite, serioribus plurimis bis trisectis segmentis omnibus petiolulatis ultimis basi cuneatis antice 3-fidis-lobisve lacinulis ovatis acutiusculis; caulibus 1—3 flaccidis ascendentibus folia radicalia duplo ad triplo superanti- bus praesertim superne pilosis, involucri triphylli foliis sessilibus cu- neatis antice 3-lobis -partitisve lobis v. partitionibus integris v. tri- lobis; pedunculo semper solitario elongate nudo; flore parvo erecto, sepalis 6 8 obovatis utrinque glabris stamina duplo superantibus, filanientis anthera Dvata latioribns; carpellis numerosis toro vix bre- vissime pilosulo insertis ovatis lenticulari-compressis stylo recto duplo breviore superatis.

Ssetschuan: valle fl. Kserntso alpe Su-ye-shan, ad limitem nivis aeternae, 1 1 Aug. '85 deflorescens.

Habitu A. biflorae DC, floribus parvis varietatis A. Gortscha- Jiowi Kar. Kir., sed absque dubio huic sectioni aduumeranda et inter ejus species tantum cum A. stolonifera m. apte comparanda.

Digitalis v. spithamaea. Petioli foli«>nnn rad icali urn basi in vagi - nam augustissimam dilatati usque 5 cm. longi, lamina 3 : 3 cm., petioluli primarii terminalis usque 10 mm. laterales 4 mm., secun- darii respect. 5 et 2 ram., segmenta ultima 12:8 mm., involucra-

22 (J. J. Maximowicz,

lia 13:5 ad 15:10 mm. Flos in sicco sordidc ochraceus diam. 15 mm. Sepala 5-nervia nervis superne ramosis, 9,5:4,5 mm. Sta- mina parum inaequalia 4,5 mm., anthera 0,6 mm. Carpella nondum matura 3 : 5 mm. longa. Semen nondum maturum ovatooblongum interdum cum ovulis abortivis 2 apice et supra basin loculi pendulis. Stigma oblong-urn oblique apice styli crassi impositum.

36. A. baicalensis Turcz. Fl. Baic. Dah. I, 40. Maxim. Fl. Amur. IS. Reg-el, FL Usur. n. 14.

Kansu: trajectu 8890 p. s. m. inter vicos Mor-ping et Wu- prag, 4 Julii '85 flor.

37. A. narcissiflora L. Maxim, in Bull. Mose. 1879, 3. Enum. Mongol, n. 16. Forbes et Hemsl. I.e. 11.

Kansu: monte Tshagola, supra limitem sylvarum, 11 Julii '85 fl. Szdschuan: valle fl. Kserntso alpe Sii-ye-shan, ad limites nivis aeternae, 1 1 Aug. '85 fl.

Specc. kansuensia dense vaginis membranaceis integris obval- latae, szetscliuanica item dense crasseque vaginis circumdatae, scd hae in fibras parallelas elongatas nigras solutae, utraque foliorum laci- niis solito brevioribus et obtusioribus instructa.

Adonis L.

38. A. coerulea Maxim, in Mel. biol. IX, 708. FL Tangutica n. 20, tab. 1.

Kansu: monte Yalisan, 17 Julii '85 deflorescens.

Exempla 2 collecta digitalia, alterum normale individua optime evoluta tangutica segmentis foliorum quidpiam latioribus aemulans, alterum segmentis partim pinnatifidis partim pinnatilobis i. e. adhuc latioribus gaudens, 17:13 mm. usque inagnis.

Ranunculus L.

39. R. aquatilis L. Var. (R. flaccidus Pers.) forma Drotieti Hiern. Maxim. FL Tangut. n. 23. Enum. Mongol, n. 26.

Tshili: flumine Lu-li-ho, 27 Maji '84 fl. frf.

(22)

40. R. pulchellus C A. Mey. Forbes et Heinsl. 1. c. 15. Franch. PI. Delav. I, 20. Maxim. Fl. Tangut. n. 26. Enum. Mongol, d. 33.

Kansu: valle fl. Tao-ho in ripa et ad fontes, 10 Junii fl. fr. itmnat. (typicus et longicaulis). Szetschuan: valle fl. Honton- Lunwa ad ostium fl. Ksernzo, 10 Aug. '85 fl. Yunnan (ex Franchet).

Var. Pseudohirculus Trautv.

Shansi: cacumine limoso trajectus Wutai-shan. 13 Jun. '84 fl. iucip.; Kansu: non procul ab oppido Dsio-tsheng (8950 p. s. m.) in ripa rivuli paludosa, 2S Maji 85 fl. incip.

41. R. plantaginifolius Murr. Maxim. Enum. Mongol, n. 28. R. Oymbalariae Forbes et Hemsl. 1. c. 14, p. p.

Shansi: valle fl. Huto-ho solo subsalso secus canales irrigato- rios, 15 Junii fl. incip. (petalis passim auctis, floribus usque 5); deserto secus fl. San-han-ho, 21 Junii '84 fl.

42. R. tricuspis Maxim. Fl. Tangut. n. 25 et Enum. Mongol. n. 29, tab. IV.

Kansu: valle fl. Tao-ho, in ripa glareosoarenosa, 28 Maji '85 flor.

43. R. hyperboreus Rottb. Franch. PI. Delav. I, 21. y. ra- dicans Hook. f. Fl. Brit. Ind. I, 18. Maxim. Enum. Mongol, n. 31.

Kansu: cacumine m. Tshagola, 11 Jun. flor., monte Idshu- shan, 15 Jul. fl. frf.; Szetschuan: valle fl. Kserntso, alpe Si'i-ye- shan, ad limitem nivis aeternae, 1 1 Aug. '85 flor., minutus erectus caespitosus.

44. R. stenorrhynchus Franch. PI. David. II 1. c. 189. PI. Yunn. 1. c. 373. PI. Delav. 20.

Kansu: valle fl. Tao-ho ad monaster. Dshoni, 31 Maji '85 flor. Yunnan! et Szetschuan: Moupine (David).

Jam cl. Franchet folia tripartita v. trisecta describit, sed de segmentis petiolulatis qualia inter nostra frequentiora sunt nil habet.

Folia in exemplis ante oculos mox tripartita mox segmenta distin- etissiine petiolulata, mox sessilia.

45. R. affinis R. Br. Francli. PI. Yunn. 373. PI. Delav. I, 19. Maxim. Fl. Tangut. n. 27. Enum. Mongol, n. 36.

Litsus lasiocarpus.

Shansi: trajectu Wutai-shan, 13 Junii '84 fl. fr. nond. mat.; Szetschucm: alpe Su-ye-shan valle fl. Kserntso, ad limitem nivis aeternae, 11 Aug. '85 fl.

Var. tangutica Maxim. 1. c.

Kansu: Dshoni, 8 Jun. fl. incip.; valle fl. Tao-ho supra vicum Ye-ho-kiao, 11 Jun. fl. incip.; latere boreali in. Yalisan, 17 Jun. fl. incip.; trajectu inter vieos Mor-ping et Wu-ping, 4 Jul. fl., cacu- mine m. Tshagola, 11 Julii '85 fl.

46. R. acris L. Forbes et Hemsl. 1. c. 13.

Var. japonica Maxim. Fl. Tangut. n. 28. Enum. Mongol, n. 38. B.japonicus Thunb. in Trans, linn. soc. Ill, 337. R.pro- pinquus C. A. Mey. Ledeb. Fl. Ross. I, 40. R. Steveni Andrz. in Bess. Enum. 22.

Tshili: latus orientale trajectus Pan-shan-tshen, 6 Junii fl. frf.; Shansi: ad pedem australem angustiarum Wutai-shan, 13 Jun. '84 flor.; Kansu: valle fl. Tao-ho supra oppidum Min-dshou, 1 1 Jun. fl.; valle fl. Peishui supra pagum Lidshapu, 19 Jun. flor.; non procul a pago Wu-ping, 5 Jul. fl.; valle fl. Heiho, 20 Jul. fl. frf. Sze- tschuan: valle fl. Honton, 13 Aug. '85 fl. frf. (in hoc folia R. Ste- veni, pubes R. japomci).

B.japonicus Thunb.! herb, est var. latisecta hirsuta R. acris, quam nominavit R. propinguum C. A. Meyer. Phrasis diagnoseos tamen Thunbergianae in ejus fl. japon. 241 (sub R. asiatico): foliis ternatis biternatisque docet, autorem sub hac specie prirnum confudisse R. acrem L. et R. japonicum Langsd., quern sub nomine R. ternati Thbg. communicavit cum Delessertio (in cujus herbario ipse vidi) lapsu memoriae oblitns, jam R. ternatum diver- sissimum a se descriptum fuisse. In herb. Upsaliensi tamen servan-

(24)

tur specc. japonioa spontanea et Upsuliae culta R. acris japonici. R. propinquus C. A. Mey., saepius magis dissectus et tantum pubescens, varietate a R. japonko distingui nequit, nam folia ejus oecurrunt promiscne cum pube densa elongata R. japonici.

47. R. repens L. Forbes et Hemsl. 1. c. 15. Maxim. Enum. Mongol, n. 42.

Var. brevistyla: stylus subnullus ad apicem carpelli conicum reductus.

Tshili: trajectu Pau-shan-tshen, 6 Junii '84 fl. frf.

Stylus similis illi R. pensylvanki v. R. acris, ceterum in R. repente valde variabilis invenitur: in exeinplis americanis carpello parum brevior, in reliquis vulgo brevis sed distinctus, at in europaeis nonnullis fere aeque brevis ac in varietate proposita. Reliqua omnia cum typica congruunt. R. repens L., quod sciam, e Ghinh nondum innotuit, statio proxima mihi nota: prov. Shin-liny partis australis Mandshuriae.

48. R. pensylvanicus L. Forbes et Hemsl. 1. c. 14. Franch. PI. Yunn. 373. PI. Delav. I, 20.

Var. japonica (R. japonicus Langsd.).

Kansu prope limitem prov. Shensi, 7 Junii frf. fl. ult.; Shensi: ad fl. Han, 18 April, fl. incip.; urbe Han-tshung-fu, 29 April. '75 fl. fr. immat. (Dr. Piasezki).

Var. chinensis (Bge sp. pr.) Maxim. Enum. Mongol, n. 43.

Tshili: in limosis ad vicum Tang-hian, 1 Junii fl. fr. juv.; inter Luli-ho et Tshotshen, 27 Maji '84 fl. fr. juv. Kansu (Dr. Piasezki '75): valle fl. Peishui, 21 Junii fl. defl.; valle fl. Heiho, 22 Jul. frf. fl. ult. Szetsclman (hb. Kew.); Yunnan (David).

Specc. e Tshili robusta, ilia e Kansu omnia gracilia simplicia debilia.

49. R. Delavayj Franch. PI. Yunn. 374. PI. Delav. I, 22 (sub Oxygrapht).

26 <J. J. Maximowicz,

Var. sepalis petalisque 5 6, posterioribus extus fuscis, flore triente minore.

Saetschuan: valle fl. Kserntso, alpe Sfi-ye-shan, ad limitem nivis aeternae, 11 Aug. '85 fl. Typus: Yunnan (Delavay!).

Spec. 1. e Yunnan authenticum praeter florem a nostro adhuc differ! foliis usque triplo minoribns antice paulo distinctius lobatis et subaveniis, quum in nostro palmivenia et reticulata sint.

50. R. sceleratus L. Forbes et Hemsl. Ind. Sin. J, 16. Franch. PL David. I, 19. PI. Delav. I,